RAMUS Petrus

RAMUS Petrus
RAMUS Petrus
Veromanduus, Vir doctissimus. Filius agricolae, nepos carbonarii, qui ex nobilissima in Burgundionibus familia ortus, bellicis turbis solum vertere, et vitam carbonariam faciendo, sustentare se coactus est. Ingeniô ad studia factus, Parisios venit, ubi brevi tantopere in illis profecit, ut Professor Eloquentiae regius, et celeberrimus Orator evaderet. Magnôapud omnes pretiô, nisi quod animadversiones eius in Aristotelem non paucos illi in Universitate Parisiensi hostes, inprimis Iacobum Carpentarium, Bellovacens. Anton. de Govea, Hispan. et Ioach. Perionium excitârunt: Alii quoque, quibus gloria eruditionis eius officiebat, hinc praetextu sumptô scribere contra ipsum conati sunt. Interea et Mathematicae eruditionis apicem nactus, partem stipendii sui decidit, ut egregiae hae artes peculiari in cathedra in posterum docerentur: Accessit laudum cumulo purae religionis cultus, ob quem cum tutum se non satis in Gallia videret, Genevam se recipere cogitaverat, ut videre est ex Bezae, ep. 34. et 36. Sed aliter volente Deô, in egregia illa martyrum panegyri, quos Parisiensis laniena cruore suô tinxit, caelebs A. C. 1572. et ipse tot adoreis iam mactus, hanc quoque coronam caelitus impetravit: occisus a percussoribus, quos ipsi Carpentarius aemulus immiserat, Cadaver eius a studiosis scuticis primo caesum, dein in Sequanam proiectum est. Thuanus Histor. Scaevola Sammar. l. 2. elog. ipse Ramus Orat. initiô Professionis suae hab. Scaligeran. du Verdier Prosopogr. Theod. Banosius, Vitâ Rami, Zuingerus, Theatro Vitae Hum. Keckermannus, Praecognit Logic. Freigius, Vitâ illius, inprimis Anton. Teissier, Elog. Part. I. ubi et catalogum scriptorum Rami, quae complura, habes. Ab eo Ramaea secta Philosophorum dicta est, non quod ab illo sumpserit initiium, iam olim enim a Peripateticis non pauci dissenserunt; inter quos Laur. Valla, et Lud. Vives, e quibus plurimas Ramus deprompsit; sed quod ille melius de rebus cogitandi hinc occasione sumptâ, sententiam illorum in lucem produxit, fortiterque propugnavit. Qua de re sic Hornius: Ansam ei, inquit, dederunt Pseudoperipatetici Sophistae Parisiis alibique, Scholiasticâ barbarie et corruptissimâ Philosophiâ, in media literarum luce, delectati, nec non Interpretes Aristotrlis pravi ac rudes. Quorum furias non tolerans primo in illos, mox in ipsum Aristotelem acriter invectus est et Adversariorum calumniis divexatus, longius processit, novamque sectam de suo nomine, plurimos in Anglia, Gallia, Germania, sectatores nactus, condidit. In Italia vero et Hispania obscurum et pene ignotum eius nomen. Opposuerunt se plurimi, praesertim Lutetiae Ioach. Perionius: Tubingae Iac. Schekius: e Theologis Beza et Ursinus: a quibus tria ei potissimum obiecta, ἀμεθοδία, ἀντιλογία et ψευδολογία. Sectatores aristoteli infensissimi sunt, a cuius etiam lectione illorum rigidiroes abstineri volunt. Interim pomoeria Philosophorum protulerunt, eam ad usum revocando:
Metaphysicam exterminant prosus, praeceptorum paucitatem et usum urgent: hanc ob causam a quibusdam Philosophissimi, quâ voce Iustinianus alicubi utitur, appellati. Hactenus Georg. Hornius, Hist. Philos. l. 6. c. 11.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Look at other dictionaries:

  • Ramus, Petrus — Ramus, Petrus, Humanist, s. Ramée 1) …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • Ramus, Petrus — ▪ French philosopher (Latin),French  Pierre De La Ramée   born 1515, Cuts, Picardy, Fr. died Aug. 26, 1572, Paris       French philosopher, logician, and rhetorician.       Educated at Cuts and later at the Collège de Navarre, in Paris, Ramus… …   Universalium

  • Ramus, Petrus — (Pierre de la Ramée, 1515 1572)    French philosopher, humanist, teacher, and Protestant martyr, known in his own time mainly as a critic of traditional Aristotelian logic and the whole Aristotelian philosophical tradition. He also criticized the …   Historical Dictionary of Renaissance

  • RAMUS, Petrus (Pierre de la Ramee) — (1515 1572) Petrus Ramus broke with the medieval philosophical dependence upon Ar­istotle, developing an inductive logical method that became common not only in philosophy and Protestant (Reformed) theology, but also in other disciplines. A… …   Renaissance and Reformation 1500-1620: A Biographical Dictionary

  • Petrus — comes from the Greek meaning rock , and is the common English prefix petro used to describe rock based substances, like petros oleum or rock oil. As the source of Peter, it is a common name for people from antiquity through the medieval era, and… …   Wikipedia

  • Ramus — Ramus, Petrus, eigentlich Pierre de la Ramée, Philosoph, geb. 1515 zu Cuth in Vermandois, lehrte seit 1551 Dialektik und Rhetorik an der Universität zu Paris, eifriger Gegner der aristotelisch scholastischen Philosophie, als Calvinist in der… …   Kleines Konversations-Lexikon

  • Ramus — Ramus, Petrus, latinis. Name des Pierre de la Ramée, bekannt durch seinen Kampf gegen den Scholasticismus, geb. 1515 in einem Dorfe der Picardie, lehrte Philosophie zu Paris, wurde 1551 durch Vermittlung des Cardinals von Lothringen Professor der …   Herders Conversations-Lexikon

  • Ramus — I Ramus   [lateinisch »Zweig«] der, /...mi, Anatomie: Nerven , Blutgefäß oder Bronchialast; auch die Seitenverzweigung der Vogelfeder.   II Ramus,   Petrus, eigentlich Pierre de la Ramée [ra me], französischer Humanist und …   Universal-Lexikon

  • Petrus Ramus — Petrus Ramus, or Pierre de la Ramée (1515 ndash; August 26, 1572), French humanist, logician, and educational reformer, was born at the village of Cuts in Picardy, a member of a noble but impoverished family: his father was a farmer and his… …   Wikipedia

  • Ramus — kann verschiedene Bedeutungen haben: In der Anatomie wird Ramus (lat. für „Ast“) in verschiedenen anatomischen Namen verwendet: als Bezeichnung für kleinere Arterien, Venen oder Nerven als Teil bestimmter Knochen, z. B. Unterkieferast (Ramus …   Deutsch Wikipedia

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”